| Prima pars |
| Si Deus pro nobis, quis contra nos? |
| Qui proprio Filio suo non pepercit, |
| sed pro nobis omnibus tradidit illum; |
| quomodo non omnia nobis cum illo donabit? |
| Quis accusabit electos Dei? |
| Deus est hic iustificans, quis est qui condemnet? |
| Christus est hic, qui mortuus est, |
| immo qui et resurrexit, |
| et est ad dexteram Dei, |
| et intercedit pro nobis. |
| Secunda pars |
| Quis igitur separabit nos a charitate Dei? |
| an tribulatio? an angustia? an persecutio? |
| an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? |
| Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. |
| Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque angeli, |
| neque principatus, neque virtutes, |
| neque instantia, neque futura, |
| neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, |
| nec creatura alia poterit nos segregare a charitate Dei, |
| quae est in Christo Iesu Domino nostro. |